i. de sex aetatibus mundi
a principio mundi usque ad diluuium
anni īīCCXLII.
a diluuio usque ad abraham anni DCCCCXLII.
ab abraham usque ad moysen anni DCXL.
a moyse usque ad dauid anni D.
a dauid usque nabuchodonosor anni
sunt DLXVIIII.
ab adam usque transmigrationem babyloniae anni sunt
īīīīDCCCLXXVIIII.
a transmigratione babyloniae usque ad
christum DLXVI.
ab adam uero usque ad passionem christi anni sunt
̄VCCXXVIII.
a passione autem christi peracti sunt
anni DCCLXXXXVI.
ab incarnatione autem eius anni sunt DCCCXXIX.
prima igitur aetas mundi ab adam
usque ad noe.
secunda a noe usque ad abraham.
tertia ab abraham usque ad dauid.
quarta a dauid usque ad
danihelem.
quinta a daniele usque ad iohannem baptistam.
sexta a iohanne usque ad iudicium, in quo dominus noster iesus
christus ueniet iudicare uiuos ac mortuos et seculum per
ignem.