Year  

annus

901

 

annus

902

 

annus

903

Merwyn filius Rodri obiit, et Llewarch filius Heweid occisus est.

annus

904

Rodri filius Heweid decollatus est.

annus

905

 

annus

906

Menevia deleta est.

annus

907

Gorchewil obiit, et Cormuc rex.

annus

908

Asser episcopus obiit.

annus

909

Catel filius Rodri obiit.

annus

910

 

annus

911

 

annus

912

 

annus

913

Oter venit in Brtianniam.

annus

914

 

annus

915

Anaraut rex Britonum obiit.

annus

916

 

annus

917

Edfled regina obt.

annus

918

 

annus

919

 

annus

920

 

annus

921

Gueit Dinas Newit.

annus

922

 

annus

923

 

annus

924

 

annus

925

 

annus

926

 

annus

927

 

annus

928

Howelus Da filius Catel Romam ivit. Helena obiit.

annus

929

 

annus

930

 

annus

931

 

annus

932

 

annus

933

 

annus

934

 

annus

935

Grifinus filius Oweyn obiit.

annus

936

 

annus

937

 

annus

938

 

annus

939

Hewed filius Clidauc et Meuruc obierunt.

annus

940

.

annus

941

Elstan rex Saxonum obiit

annus

942

 

annus

943

Catel filius Arthwail veneno extinctus est; Idwall filius cum filio Elissed obiit.

annus

944

Lunweth episcopus obiit.

annus

945

Morleis episcopus obiit

annus

946

 

annus

947

Eadmund rex Saxonum iugulatus est.

annus

948

 

annus

949

 

annus

950

Hoelus rex Brittonum scilicet Bonus obiit. Cadugan filius Oweyn a Saxonibus iugulatur [et Bellum Carno] inter filios Hoeli et filios Idwal.

annus

951

 

annus

952

Iago et Idwal filii Idwal vastaverunt Dewet.

annus

953

 

annus

954

Rodri filius Hoeli obiit.

annus

955

Caedes magna inter filios Idwal et Hoeli, in loco qui dicitur Gurguist. Anaraut filius Guiriat occisus est. Guin filius Hoeli obiit.

annus

956

Haardus filius Meuruc mersus est.

annus

957

 

annus

958

 

annus

959

 

annus

960

 

annus

961

 

annus

962

 

annus

963

Idwal filius occisus est.

annus

964

Meuruc filius Catwan obiit.

annus

965

Riderch episcopus obiit.

annus

966

 

annus

967

 

annus

968

Catwallaun filius Oweni.

annus

969

Angli vastaverunt regionem filiorum Idwal.

annus

970

Rodri filius Idwal occisus est.

annus

971

 

annus

972

Eynon filius Oweyn vastavit Goer.

annus

973

Mon vastata est a filio Haraldi.

annus

 

<erasure>

annus

 

Iago expulsus est a regno suo, Hoelo triumphante. Meuric filius Idwal caecatus est.

annus

   

annus

975

Edgar Anglorum rex obiit. Idwalan filius Owein obiit.

annus

976

 

annus

977

Eynan iterum vastavit Goer.

annus

978

 

annus

979

Iago captus est Hoelo filio Idwal triumphante et regnum eius possidente.

annus

980

Idwal occisus est.

annus

981

 

annus

982

Gothfrit et Haraldus vastaverunt Devet et Meneviam.

annus

983

Hoelus filius Idwal et Alfre dex Anglorum vastaverunt Brecheinauc et totam regionem Einaun filii Owini, sed Einaun ex eis multos occidit.

annus

984

Eynan filius Owini occisus est.

annus

985

Howelus filius Idwal ab Anglis occisus est.

annus

986

Meuric filius Idwal occisus est. Maredut filius Owini occidit Catwalaun filium Idwal, regnumque eius, scilicet Wenedociam, possedit.

annus

987

Gothfrit filius Haraldi cum nigris gentilibus vastavit Mon, captis duobus millibus hominum: reliqias vero Maredut secum asportavit ad Keredigean et ad Demetiam.

annus

988

Idwal filius Idwal obiit. Owinus filius Hoeli obiit. Gentiles vastaverunt Meneviam et Llan Patarn et Llan Illtut et Llan Carvan et Llan Dethoch.

annus

989

Maredut redemit captivos a gentilibus nigris, nummo pro unoquoque dato. Mortalitas hominum pro fame.

annus

990

Owynus filius Denawal occisus est.

annus

991

Maredut filius Owein vastavit maes Hewet

annus

992

Guyn filius Eynaun, duce Edelisi Anglico, dextralium Brittonum adiumento, regiones Maredut, id est Demetiam et Keredigeaun, Guhir et Kedweli, devastat. Tertio Menevia vastata est.

annus

993

Fames affuit in regno Maredut. Bellum inter filios Meuruc et Maredut filium Owini iuxta Languin, in quo victores fuere filli Meuruc. Teudur filius Einaun occisus est.

annus

994

Sweyn filius Haraldi Eumoniam vastavit.

annus

995

 

annus

996

Idwal filius Meuruc occisus est.

annus

997

 

annus

998

Menevia vastata est a gentilibus, et Morganeu episcopus ab eis occisus est. Maredut rex, filius Owini, obiit.

annus

999

Kinan filius Hewel Venedociam tenet.

annus

1000

Gentiles vastaverunt Demetiam.

annus

1001

 

annus

1002

 

annus

1003

Conanus filius Hoeli occisus est.

annus

1004

 

annus

1005

 

annus

1006

 

annus

1007

 

annus

1008

 

annus

1009

 

annus

1010

Menevia a Saxonibus vastata est, Edris et Ubis. Naufragiam Sweyn patris Cnut.

[annus]

1011

 

[annus]

1012

[Bianus rex Hiberniae cum filio suo Ascthuin, scilicet rege Dulin, occiditur.]

annus

1013

Sweyn adiit regionem Anglorum. Edelrit filius Etgar expulsus est a regno suo, quod Sweyn invasit, sed in eodem [anno] obiit.

annus

1014

 

annus

1015

Owinus filius Dunawal occisus est.

annus

1016

Cnut filius Swein regnum Anglorum occupavit.

annus

1017

 

annus

1018

Aidan filius Blegeurit, cum iiii filiis suis, occisus est a Grifino filio Lewelin rege Britonum.

annus

1019

 

annus

1020

 

annus

1021

Meuric filius Arthawail occisus est.

annus

1022

Reyn Scotus mentitus est se esse filium Maredut qui obtinuit dextrales Britones; quem Seisil rex Venedotiae in hostio Guili expugnavit et occisus est Reyn.Eilaf vastavit Demetiam. Menevia fracta est.

annus

1023

Lewelin filius Seisil obiit. Riderch filius Yestin dextrales rexit Brittones.

annus

1024

 

annus

1025

Morgannuc episcopus obiit.

annus

1026

 

annus

1027

Conanus filius Seisil obitt.

annus

1028

 

annus

1029

 

annus

1030

 

annus

1031

 

annus

1032

 

annus

1033

Ryderch filius Yestin occisus est a Scotis. Hoelus et Maredut tenuerunt eius regionem.

annus

1034

Gueith Hiradus.

annus

1035

Maredut filius Edwini a filiis Conani occisus est. Caradauc filius Rederch ab Anglis occisus est. Cnut filius Sweyn rex Anglorum obiit.

annus

1036

 

annus

1037

 

annus

1038

 

annus

1039

Griffinus filius Lewelin in Nortwallia regnare inchoavit; qui dum regnavit, Anglos et gentiles persecutus est. Bellum in vado Crucis super Sabrinam cum eis commisit, eosque devicit. Eodem anno dextrales rexit Britones, et Hoelum filium Edwini ab ea expulit.

annus

1040

Erwyin episcopus Meneviae obiit.

annus

1041

Bellum Pencadeir, in quo Grifinus superavit Hoelum.

annus

1042

Bellum Pullduwath, in quo Hoelus victor fuit. Grifinus captus est a gentilibus Dulin.

annus

1043

Hoelus filius Owein obiit.

annus

1044

Hoelus filius Etwini, accepta classe gentilium, intrat hostium Tewy; quem Grifinus filius Lewelini bello suscepit, eumque versum clade suorum occidit.

annus

1045

Ioseph episcopus Landavensis Romae obiit.

[annus]

1046

 

annus

1047

Familia Griffini ad modum cxl dolo optimatum Sratewi ceciderunt; in cuius vindicta rex Grifinus Demetiam et Stratewi devastavit. Nix cecidit, et duravit a Kalendis Ianuarii usque ad festum Sancti Patricii, quam appellaverunt mangam nivem.

annus

1048

 

annus

1049

Tota dextralis patria deserta est.

annus

1050

 

annus

1051

 

annus

1052

Classis Hiberniae in dextrali parte periit.

annus

   

annus

   

annus

   

annus

1055

Grifinus filius [Lewelin Grifud filium] Riderch occidit et Herfordiam vastavit.

annus

1056

Magnus filius Haraldi vastavit regionem Anglorum, auxiliante Grifino rege Britonum.

annus

1057

Owinus filius Grifini obiit.

annus

1058

 

annus

1059

 

annus

1060

 

annus

1061

Grifinus filius Lewelini rex Britonum nobilissimus, dolo suorum occisus est.

annus

1062

Iospeh Meneviae episcopus obiit.

annus

1063

 

annus

1064

 

annus

1065

 

annus

1066

Haraldus Gothotum rex Anglos conatur sibi subiugare, quem alius Haraldus filius Gotwini repentino bello excepit et occidit; ipsum autem pro habita victoria gloriantem, Willelmus Bastard, Normannorum dux, Algliae regno privavit.

annus

   

annus

   

annus

1068

Bellum Methein in ter filios Kenwin, scilicet Beldin et Ruallo et filios Grifini, scilicet Maredut et Idwal, in quo filii Grifini ceciderunt, Idwal bello, Maredut frigore, Ruallo etiam filius Kenwin occisus est, Bledin in regnum successit.

annus

1069

 

annus

1070

Maredut filius Owini a Francis occisus est.

annus

1071

Menevai vastata est a gentilibus et Bangor similiter. Bleiduth episcopus Meneviae obiit. Sulgen illi episcopatui successit.

annus

1072

De Mungumeri Hugo vastavit Keredigiaun.

annus

   

annus

1073

Bledint filius Kenwin dolo ductus Stratewy a Reso filio Owini occiditur.

annus

1074

Riderch filius Caradauc occiditur.

annus

1075

Bellum Guinnitul inter filios Caddugon Goroniu et Lewelin, et Resum filium Owini, et ab eo victi sunt.

annus

1076

Bellum Pullgudic, in quo Trahern rex Norwalliae victor fuit. Resus et Hoelus frater eius a Trahaen filio Caraduc occisus est.

annus

1077

Filius Teudur Resus regnare inchoavit.

annus

1078

Menevia a gentilibus vastata est.

annus

1079

Bellum montis Carn, in qua Caradarn filius Caradoci et Caraduc filius Gorvini et Goethi filius Ruallan a Reso filio Teudur et a Grifino filio Conani occisus est. Gurgeneau filius Seisil occisus est. Willem rex Angliae causa orationis Sanctum David adiit.

annus

1080

 

annus

1081

 

annus

1082

 

[annus]

1083

[Rex Scottorum moritur.]

annus

1084

Sulgenius episcopatum reliquit, cui frater successit.

annus

   

annus

1087

Willielmus Bastard obiit; cui successit filius suus Willielmus Rufus.

annus

1088

Resus filius Teudur a regno suo expulsus est a filiis Bledint, scilicet Madauc, Cadugan et Ririt. Resus vero ex Hibernia classem duxit et revertitur. Bellum cum illis gessit in Penletheru, in quo Madauc et Ririt ceciderunt.

annus

1089

Archa Sancti David ab ecclesia furata est, et auro argentoque quibus tegebatur spoliata est.

annus

1090

 

annus

1091

Menevia fracta est a gentilibus insularum. Kedivor filius Gollerwin obiit, cuius filii invitaverunt Grifinum filium Maredut, quem Resus filius Teudur expugnavit et occidit iuxta Llandedoc.

annus

1092

 

annus

1093

Ruses filius Teudur rector dextralis partis a Francis Brechenauc occisus est, pot cuius obitum Cadugaun filius Blediut praedatus est Demetiam pridie Kalendarum Maii. Circiter Kalendas Iulii Franci pimitus Demetiam et Keredigean tenueraunt, et castella in eis locaverunt, et abinde totam terram Britonum occupaverunt. Mailcholum Scottorum rex occisus est.

annus

1094

Willelmus Anglorum rex Normanniam adiit, quo ibi morante, Britanni iugum Francorum respuerunt, Wenedociam, Cereticam et Demetiam ab iis et eorum castellis emundaverunt, exceptis duobus, is est in Pembroc et aliud in Ricors.

annus

1095

Franci devastaverunt Goher et Kedweli et Stratewi. Demetia Ceretica et Sratewi deserta manent. Mediante autumno rex Anglorum Willielmus contra Britones movit exercitu, quibus Deo tutatis, vacuus ad sua rediit.

annus

1096

Willielmus filius Baldewini in Domino Ricors obiit, quo mortuo castellum vacuum reliquitur. Britones Brecheniauc et Guent et [Guenlinnc] caedem non modicam de Francis in Celli Darnauc fecerunt. Modico intervallo, [venerunt in Brecheniauc et castella fecerunt in ea, sed in reditu apud Aberlech versi sunt in fugam] a filiis Ednerth Filii Cadugan in Aberllec occisi sunt. Uthtrit filius Etwini et Hoelus filius Goronou Penbrochiam devastaverunt.

Back to the previous section

To the next section

Back to the index