NextGEN Gallery Plugin Not found

The geography of Britain | Keith Fitzpatrick-Matthews

Random Quote

“Religion is an insult to human dignity. With or without it, you\'d have good people doing good things and evil people doing bad things, but for good people to do bad things, it takes religion.”
by Steven Weinberg

The geography of Britain

Chapter 3: the geography of Britain

brittannia insula in extremo ferme orbis limite circium occidentemque uersus diuina, ut dicitur, statera terrae totius ponderatrice librata ab africo boriali propensius tensa axi, octingentorum in longo milium, ducentorum in latio spatium, exceptis diuersorum prolixioribus promontoriorum tractibus, quae arcuatis oceani sinibus ambiuntur, tenens, cuius diffusiore et, ut ita dicam, intransmeabili undique circulo absque meridianae freto plagae, quo ad galliam belgicam nauigatur, uallata, duorum ostiis nobilium fluminum tamesis ac sabrinae ueluti brachiis, per quae olim transmarinae deliciae ratibus uehebantur, aliorumque minorum meliorata, bis denis bisque quaternis ciuitatibus ac nonnullis castellis, murorum turrium serratarum portarum domorum, quarum culmina minaci proceritate porrecta in edito forti compage pangebantur, molitioibus non improbabiliter instructis decorata; campis late pansis collibusque amoeno situ locatis, praepollenti culturae aptis, montibus lternandis animalium pastibus maxime couenientibus, quorum diuersorum colorum flores humanis gressibus pulsati non indecentem ceu picturam eisdem imprimebant, electa ueluti sponsa monilibus diuersis ornata, fontibus lucidis crebris undis niueas ueluti glareas pellentibus, prenitidisque riuis leni murmure serpentibus ipsorumque in ripis accubantibus suauis soporis pignus praetendentibus, et lacubus frigidum aquae torrentem uiuae exundantibus irrigua.

Leave a Reply